
113
intelligitur per suppositum huius verbi vidit. Est etiam causa efficiens movens et non
operans, que notatur ibi: spiritu, sancto scilicet, qui movit Isaiam ut scriberet. Ipse vero non
scripsit, quod notatur, in hoc quod dicit spiritu. Aperuit enim os suum Isaias, id est
desiderium cordis, dicens ita <capitulo> 6 [Is 6, 8]: «Ecce ego, mitte me», et tunc attraxit
spiritum prophetie amplificatione, prius tamen labiis purgatis. Dicitur autem spiritus magnus,
quia magna inspiravit, ut partum virginis (…) nativitatem etiam Christi filii.
Propter horum ergo mysteriorum revelationem et ipse propheta magnus dicitur (…)
et ideo secundum, scilicet quod profunditas et altitudo operis notantur cum dicitur magno.
Tertium quod notatur est certitudo operis et doctrine, que intelligitur in hoc quod
dicit vidit. Nichil enim certius est et cognoscitur eo quod videtur et visu percipitur.
Intelligitur etiam per li vidit quartum, scilicet ratio divisionis. Si enim vidit, visum
fuit quare liber debet dividi iuxta vicissitudines visionum, et non secundum vel iuxta
materiam. Quelibet tamen visio suam habet determinatam materiam differentem.
Sed universalis materia huius libri notatur per hoc quod dicit ultima. Vidit namque
ultima populi sui necnon et adversariorum populi sui. Ultima notata populi sui sunt
dupliciter. Quedam enim pertinebant ad iustitiam et sunt quedam pertinentia ad
misericordiam. Ultima vero pertinentia ad iustitiam sunt captivitas, vastitas etc. (…) Insuper
etiam previdit ultima pertinentia ad misericordiam, ut scilicet redemptionem populi sui.
Previdit etiam ultima populorum adversariorum gentis sue, scilicet vastationem ipsorum, que
denuntiat ad consolationem populi sui (…) et sic consolatus est lugentes in Sion, id est in
ecclesia.
Spiritualiter etiam in spiritu vidit ultima temporum, scilicet que facta sunt
temporibus novissimis et in ultima etate, scilicet redemptionem generis humani, et que fient
in futurum temporum novissimorum, retributionem scilicet singulorum tam bonorum quam
malorum, et ita consolatus est lugentes in Sion, id est expectantes redemptionem Israel, vel
lugentes in Sion, id est in ecclesia, spiritu etiam magno, ut li spiritu supponat pro spiritu
creato. Spiritu ergo creato, id est uno actu mentis, magno id est amplificato, vidit ultima id
est extrema, divinam naturam scilicet et humanam. Natura autem divina prima et summa est,
humana vero ultima, quia inter creaturas ultimo creata. Sed ista uno suo mentis actu videre
non potuit propter infinitam distantiam nisi unita. Vidit ergo hec ratione unionis et ideo
oportuit ut spiritus eius fieret magnus, ut distenderetur et potens esset hec videre. Magnus
ergo et amplificatus fuit spiritus eius creatus (…) Sic ergo spiritu
creato et magno vidit
unionem divine et humane nature, que sunt ultima, quasi extrema multum distantia, et sic
consolatus est lugentes in Sion.
Come nel Prologo al Cantico, qui Guerrico opta per un modello che comprenda sia le
cause aristoteliche che gli elementi dell’accessus, individuati a partire dal versetto del Siracide,
dichiaratamente riferito a Isaia.
Tra le cause aristoteliche, l’unica esplicitamente individuata è la causa efficiens. Minnis
sottolinea l’importanza della distinzione operata da Guerrico tra la causa efficiens movens e la
causa efficiens operans: «According to causal scheme, God was the first auctor or the unmoved
mover of a book, whereas the human auctor was both moved and moving»
52
. L’auctor humanus,
ossia Isaia, è la causa efficiens operans, in quanto materialmente opera scrivendo il libro;
l’auctor divinus, ossia lo Spirito Santo, è la causa efficiens movens, in quanto realmente scrive il
libro ispirando a Isaia le profezie. Parafrasando Aristotele e seguendo Minnis, lo Spirito è motore
immobile del libro, Isaia il motore mosso: «In other words, the Holy Spirit may be regarded as
52
MINNIS, Discussions cit. (alla nota 19), pp. 41-42.
Kommentare zu diesen Handbüchern