
180
Cuius quia quaedam quasi pars est, et perfecta nunc esse non potest, recte in Apocalypsi
scriptum est: Factum est silentium in coelo, quasi media hora [Ap 8, 1]. Caelum quippe est
anima iusti, sicut per prophetam Dominus dicit: Caelum mihi sedes est [Is 66, 1]. Et: Coeli
enarrant gloriam Dei [Sal 18, 1]. Cum ergo quies contemplativae vitae agitur in mente,
silentium fit in caelo, quia terrenorum actuum strepitus quiescit a cogitatione, ut ad secretum
intimum aurem animus apponat. Sed quia haec quies mentis esse in hac vita perfecta non
potest, nequaquam hora integra factum in caelo silentium dicitur, sed quasi media hora, ut
neque ipsa media hora plene sentiatur, cum praemittitur quasi, quia mox ut se animus
sublevare coeperit, et quietis intimae lumine perfundi redeunte citius cogitationum strepitu,
de semetipso confunditur, et confusus caecatur.
38
La terminologia relativa alla visio Dei si fa più precisa nei Moralia:
Quamdiu hic mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam
naturae suae speciem non potest.
39
Fin quando viviamo nel corpo non vediamo Dio così com’è (in propria natura), ma attraverso
immagini che Lo rappresentano (per quasdam imagines). Come si spiegano allora le visioni dei
profeti narrate dalla Scrittura?
Sapientia quippe quae Deus est, si omnium viventium oculis occulta esset, haec procul dubio
sanctorum nemo vidisset. Sed ecce huic sententiae Ioannem audio concordantem, qui ait:
Deum nemo vidit umquam [1 Jo 4, 12]. Rursumque cum testamenti veteris patres intueor,
multos horum, teste ipsa sacrae lectionis historia, Deum vidisse cognosco.
40
Come nel Crisostomo, la riflessione sulla visio Dei nasce da un problema esegetico: la
conciliazione tra passi apparentemente divergenti della Bibbia:
Quid est ergo quod tot testamenti veteris patres Deum se vidisse testati sunt et tamen de hac
sapientia quae Deus est, dicitur: Abscondita est ab oculis omnium viventium; et Ioannes ait:
Deum nemo vidit unquam, nisi hoc quod patenter datur intellegi, quia quamdiu hic mortaliter
vivitur, videri per quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam naturae suae speciem non
potest; ut anima, gratia spiritus afflata, per figuras quasdam Deum videat, sed ad ipsam vim
eius essentiae non pertingat?
41
In questa vita non possiamo vedere Dio che attraverso immagini (per quasdam imagines), la sua
essenza è inattingibile (anima ad ipsam vim ejus essentiae non pertingit). Si ritrova la parola
species, usata qui nel senso paolino. L’affermazione ‘Deus videri per ipsam naturae suae
38
Ibid., 957AB, p. 235,351-365.
39
ID., Moralia in Iob, XVIII, 54, 88, PL 76, 92B, ed. M. Adriaen, 3 voll., II, Turnhout 1979 (CCSL, 143-
143A-143B), p. 951,34-36.
40
Ibid., 91D-92A, p. 951,14-20.
41
Ibid., 92B, p. 951, 30-38.
Kommentare zu diesen Handbüchern